- SCHEDA
- SCHEDAIsidoro est, quod adhuc emendatur, et nedum in libris redactum est. Nempe Schedae proprie dicebantur Romanis singulares plagulae ex scapo chartarum revulsae, quibus committebant, quidquid subitâ et tumulturariâ scriptione commentari essent, quod emendatum postea in mundiorem charram regerebatur. Et quidem in aversa parte, h. e. in tergo hae quoque, non solum in adversa, exarabantur, unde iis Opistographorum nomen, quod vide. At nitidae chartae et mundae, ex quibus librorum volumina compaginabantur, et in quibus emendata opera perscribebantur, in adversa tantum facie scribi solebant, uti discimus ex Iuvenali Sat. 1. Sed et scheda paulo laxius nonnumquam, pro quavis scapi plagula, aut libri pagina: hinc utrobique prima scheda, quae primô locô glutinata etat, πρωτόκολλον Graecis; summa scheda, apud Martialem, l. 4. Epigr. 91. v. 4. Graece ἐχατοκόλλιον dicta est, de quibus vocibus supra, plura vero hanc in rem apud Salmas. ad Vopis. in Firmo, c. 3. et infra voce Tabella. Scheda autem ex Graeco ortum, in qua lingua χέδιον et χεδάριον idem notat; χεδία, navigii genus tumultuariô opere concinnatum, scapham, quam vocem retro vidimus. Inde χεδογραφεῖν, it. χεδογραφία, de quibus vocibus vide supra, in Partibus Doctor; ut et aliquid, voce Rates it. infra in Varus.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.